fui magistra. Erat tamen mihi inter hæc mala, spes vestræ religionis, quæ meam solidaret animam desperatam; vos expctabam propugnatores contra dæmones, tutores contra sævissimos hostes. Nunc igitur quoniam ad finem vitæ perveni, rogo vos per materna ubera, ut mea tentatis alleviare tormenta. Insuite me defunctam in corio cervino, ac deinde in sarcophago lapideo supponite, operculumque ferro et plumbo constringite, ac demum lapidem tribus cathenis ferreis et fortissimis circundantes, clericos quinquaginta psalmorum cantores, et tot per tres dies presbyteros missarum celebratores applicate, qui feroces lenigent adversariorum incursus. Ita si tribus noctibus secura jacuero, quartâ die me infodite humo. Factumque est ut præceperat illis. Sed, proh dolor! nil preces, nil lacrymæ, nil demum valuere catenæ. Primis enim duabus noctibus, cum chori psallentium corpori assistabant, advenientes Dæmones ostium ecclesiæ confregerunt ingenti obice clausum, extremasque cathenas negotio levi dirumpunt: media autem quæ fortior erat, illibata manebat. Tertiâ autem nocte, circa gallicinium, strepitu hostium adventantium, omne monasterium visum est a fundamento moveri. Unus ergo dæmonum, et vultu cæteris terribilior & staturâ eminentior, januas Ecclesiæ; impetu violento concussas in fragmenta dejecit. Divexerunt clerici cum laicis, metu stelerunt omnium capilli, et psalmorum concentus defecit. Dæmon ergo gestu ut videbatur arroganti ad sepulchrum accedens, & nomen mulieris modicum ingeminans, surgere imperavit. Quâ respondente, quod nequiret pro vinculis, jam malo tuo, inquit, solveris; et protinus cathenam quæ cæterorum ferociam dæmonum deluserat, velut stuppeum vinculum rumpebat. Operculum etiam sepulchri pede depellens, mulierem palam omnibus ab ecclesiâ extraxit, ubi præ foribus niger equus superbe hinniens videbatur, uncis ferreis et clavis undique confixus, super quem misera mulier projecta, ab oculis assistentium evanuit. Audiebantur tamen clamores per quatuor fere miliaria horribiles, auxilium postulantes. Ista itaque quæ retuli incredibilia non erunt, si legatur beati Gregorii dialogus, in quo refert, hominem in ecclesiâ sepultam, a dæmonibus foras ejectum. Et apud Francos Carolus Martellus insignis vir fortudinis, qui Saracenos Galliam ingressos, Hispaniam redire compulit, exactis vitæ suæ diebus, in Ecclesiâ beati Dionysii legitur fuisse sepultus. Sed quia patrimonia, cum decimis omnium fere ecclesiarum Galliæ, pro stipendio commilitonum suorum mutilaverat, miserabiliter a malignis spiritibus de sepulchro corporaliter avulsus, usque in hodiernum diem nusquam comparuit. Matthew of Westminster. This story is also related by Olaus Magnus, and in the Nuremberg Chronicle, from which the wooden cut is taken.